Hľadaný výraz: Jn 6,60-66, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
60 Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: “ Durus est hic sermo! Quis potest eum audire? ”. 61 Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: “ Hoc vos scandalizat? 62 Si ergo videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius? 63 Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba, quae ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt. 64 Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt ”. Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. 65 Et dicebat: “ Propterea dixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre ”. 66 Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant.

1

mail   print   facebook   twitter